SPOLIARIUM

SPOLIARIUM
SPOLIARIUM
Rhodigino l. 10. Antiq. Lect. c. 5. et l. 17. c. 8. fuit locus, in quo rei vel gladiatores semivivi olim necabantur, iuxta illud Senecae in Epist. Numquid aliquem tam cupidum esse vitae putas, ut iugulari in Spoliario, quam in harena, malit. Lipsio, in quo Gladiatores sepeliebantur, ex Lampridio in Commodo, c. 18. Gladiatoris
cadaver trahatur, Gladiatoris in Spoliario ponatur, Ioh. Laurentio ICto Notis ad Phaedr. fab. 2. l. 2. in quo ad mortem et bestias damnati spoliabantur, i. e. vestibus suis exuebantur. Vide supra in voce Spolia. Sed et sic dicta fuit tertia pars Gymnasii, quae alias Κωρύκιον seu Κωρυκεῖον Graecis, item Ἀποδυτήριον appellata est, in qua homines, qui vel exerceri vel lavari, vel utrumque agere volebant, vestes exuebant: quam Perottus cum Conisterio, parte Gymnasiorum quinta, in qua, qui inuncti erant, pulvere conspergi solebant, sine ratione confundit. Et quidem Vitruvii Coryceum, contra Vossium, ibi folle lusoriô seu pilâ lusitatum esse, aientem, hinc probat Mercurialis idem fuisse cum Apodyterio, quod alias sequeretur, Vitruvium l. 5. c. 11. ubi de Gymnasiorum partibus exacte agit, Apodyterium, omnium partium necessariam maxime, omisisse: quam non solum in publicis Gymnasiis, sed et imprivatis adfuisse credit, quod probat ex Plinio Iun. l. 2. Ep. 17. l. 5. Ep. 6. ubi is, in descriptione villarum suarum, Laurentinae ac Tuscorum, Apodycerium inter alia adnumerat. Vide Hier. Mercurialem de Arte Gymn. l. 1. c. 9. Interim, quia loturis, cum in Apodyterio vestimenta posuissent, per Ephebeum, reliquaque locq in balneum transire necesse erat, saepe autem homines in Ephebeo versarentur, a quibus haudquaquam nudos conspici honestum erat, ad hoc vitandum, in ipso Frigidario, parte Balnei secunda, videntur sese exuisse; eo magis, quod Varro de R. R. l. 2. in proem. atque Plin. Iun. l. 5. Ep. 6. testantur, tam in urbibus, quam ruri, Apodyterium quoque fuisse balnei partem, quemadmodum etiam Galenus atque Oribasius 10. Collect. c. 6. significare visi sunt: ubi, quâ horâ iuvenis temperati corpus halneô uti debeat, exponentes, Gymnasterium (quod idem cum Apodyterio) temperandum esse mandârunt, quod nullum aliud esse porest nisi Frigidarium ipsum. Facit quoque huc illud Ciceronis, l. 3. Ep. 1. ad Qu. Fratr. c. 2. Ἀποδυτηρίῳ nihil alsius. Fuit autem haec pars balneatum publicarum admodum vasta et pervia, ita ut vestimenta lavantium ibi reposita facile surripi possent: Ob quod lege cautum fuit, fures Balneorum gravius esse plectendos, qua de re fuse Aristoteles sect. 29 Probl. 14. Et fuit inter leges Solonis, Ἔι τις εν Λυκείου ἢ ἐξ Ἀκαδημίας ἢ εν Κυνοσάργους, ἱμάτιον ἢ ληκύθιον ἢ ἄλλο τι φαυλότατον, ἢ τȏυ σκευῶν οὐ τȏυ εἰς τȏυ γυμνασίων ὐφείλετο, ἢ εν τῶν βαλανείων ἢ εν τȏυ λιμένων, ὑπὲρ δέκα δραχμὰς, καὶ τούτοις θάνατον εἶναι ζημίαν. Si quis ex aliquo Gymnasio vestis aut lecythi, aut alicuius vel minimae rei, aut suppellectilis e Gymnasio, aut ex Balineo aut e portubus, quod excedat decem drachmarum aestimationem, furtum faxit, morte luito, apud Demosth. Timocratea: Vocatique sunt hi Balinearii fures λωποδύται, i. e. κλέπται ἀποδύοντας εν λούτροις κλέπτοντες. At cum legum rigorem horum furacitas superaret, Capsarii in eum usum a balneatoribus aliisque conduci consueverunt, ut vestimenta lavandorum a furibus conservarent. Quod intellexit forte Iuvenalis Sat.
10. v. 117.
Quem sequitur custos angustae vernula capsae.
Et Ovidius potius de Arte l. 3. v. 639.
Cum, custode foris tunicam servante puellae
Celent furtivos balnea tuta iocos.
Vide iterum Mercurialem c. seq. Hand multum diversum Spoliatorium, in Glossa MS. ad Disticha Mag. Cornuti apud Carol. du Fresne, locus nempe, ubi se denudant religiosi ad disciplinam reciptendum etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Spoliarĭum — (lat.), 1) Ort, wo man die Kleider auszog, bes. in den Bädern; 2) in Rom nahe bei den Schauplätzen Ort, wohin die verwundeten Gladiatoren zur Heilung gebracht wurden; 3) Mördergrube, Raubnest …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Spoliarium — Infobox Painting| title=Spoliarium artist=Juan Luna year=circa 1884 type=oil on poplar height=400 width=700 museum=National Museum of the PhilippinesThe Spoliarium is a painting by Filipino artist Juan Luna. The painting was submitted by Luna to… …   Wikipedia

  • Spoliarium — Spolarium Juan Luna, 1884 óleo sobre lienzo • Realismo 400 × 700 Museo Nacional de las Filipinas La obra Spoliarium es una pintura del filipino Juan Luna. Óleo sobre lienzo de 400×700 cm. Fue expuesta por …   Wikipedia Español

  • Spoliarium — Morderkule. Citat: 10Solen stod høit, og den blodige Leg sig nærmed sin Ende. Løvernes rasende Brøl, Tigerens hungrige Hyl Kildrer Øret ei meer, og Lictoren slæber ved Hagen Til Spoliariets Grav Cestus Kæmpernes Liig. H.P. Holst, Den døende… …   Danske encyklopædi

  • Juan Luna — Juan Luna, Selbstporträt Juan Luna y Novicio (* 23. Oktober 1857 in Badoc; † 7. Dezember 1899 in Hongkong) war ein weit über die Landesgrenzen hinaus bekannter philippinischer Maler. Er war der Bruder von Antonio Luna, einem General und… …   Deutsch Wikipedia

  • The Eraserheads — This article is about the Filipino rock band, The Eraserheads. For the movie by director David Lynch, see Eraserhead. Infobox musical artist Name = Eraserheads Img capt = Eraserheads in their album, Stickerhappy. From left to right: Ely Buendia,… …   Wikipedia

  • Ryan Cayabyab — Infobox musical artist Name = Ryan Cayabyab Img capt = Img size = Landscape = Background = non vocal instrumentalist Birth name = Raymundo Cipriano Pujante Cayabyab Alias = Mr. C Born = birth date and age|1954|05|04 Died = Origin = Quezon City,… …   Wikipedia

  • Eraserheads discography — The following article documents the albums, compilations, and tributes for Philippine music band The Eraserheads.AlbumsThrow away singles OST Run Barbi Run (Starring Joey De Leon) (1995):* Run Barbi Run 1896 Ang Pagsilang (1996):* Casa Fantastica …   Wikipedia

  • Sticker Happy — Infobox Album | Name = Sticker Happy Type = Album Artist = The Eraserheads Released = 1997 Recorded = Genre = Alternative rock/Pop Label = Greater East Asia Producer = Last album = Bananatype EP (1997) This album = Sticker Happy (1997) Next album …   Wikipedia

  • Eraserheads Anthology 2 — Infobox Album Name = Anthology Type = compilation Artist = The Eraserheads Released = Start date|2006|8|16 Recorded = 1990 2002 Genre = Alternative rock/Pop Length = 115:30 Label = Sony BMG Music Entertainment Producer = Robin Rivera, Eraserheads …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”